BARMBRACUS

BARMBRACUS
BARMBRACUS
Lindenbrogio parvus canis est, in L. Frisonum tit. 4. §. 3. Qui occiderit canem acceptoricium, vel bracconem parvum, quem barmbracum vocant. Bracco enim canis hodieque Germanis est. Mavult tamen Spelmannus vocabulum deductum, a Saxon. Barme, quod gremium significat: ut Barmbraccus sit canis gremialis, quales etiamnum nobiles feminae, voluptatis gratiâ, gremiis fovent. Vide eum in Glossar. et Car. du Fresne similiter, ut et infra ubi de Catellis et Canibus Melitaeis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • BRACONARII — in Charta Henrici II. Regis Angliae Monastic. Angl. Tom. 2. p. 283. dicti sunt, quibus braconum cura erat, Gall. Brachers, item Braconiers. Est autem bracco, canis sagax, indagator, vuglo Brac Gallis et Germanis, vide Car. du Fresne Glossar. in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”